- VIENNA
- I.VIENNAAllobrogum, memorata Caesari, de bello Gall. l. 7. c. 9. Allobrogum Metropolis Straboni, illustris Galliae Narbonens. urbs Melae, l. 2. c. 5. COL. VIENNA in veter. inscr. COL. VIENNA LEG. VII. CLAUDIANA PIA, in nummo Neronis: Ornatissima et valentissima Colonia Viennensium a Claudio Aug. Pulchra et Vitifera Martiali, l. 13. Epigr. 107. Opulenta Ausonio dicta, loc. cit. Vienne en Dauphine vulgo. Senatoriam aliquando appellatam scribit Paradinus. Ex hac enim Senatores in Curiam a Claudio dicuntur lecti; forsitan, iam inde a Iul. Caesare, a quo civitate donatos quosdam e Semibarbaris Gallorum, receptosque in Curiam tradit Suet. c. 76. Unde hîc Vitellius pro tribunali iura reddidit, et Valerius Asiaticus bis Consul, cuius apud Tacitum, l. 11. Annal. c. 1. mentio, Viennensis fuit. Horum posteri stante Occidentis Imperiô, quia Maiores suos Senatores Romanos habuerunt, Senatorum nomine superbi, tamquam soli saperent, coeteros omnes vili pendere coeperunt: a Gundobaldo Burgundionum Rege, quod Godegisilo fratri suo adhaesissent, magnâ ex parte sublati. Biennus Stephano dicitur. A Venerio Africano exule fundatam Merula vult, Sylvii Regis Romani, Lycurgi et Eliae Prophetae temporibus, Ferrar. Olim ex Galliae praecipuis, ut ex parte e iam dictis colligere est. Hinc et Euseb. Hist. Eccl. l. 5. c. 1. Galliae Metropoles, inquit, insignes Lugdunum et Vienna. Et ob dignitatem ac vetustatem, a FAbio Valente Vitellianarum partium Duce servata est, Tacit. l. 1. Hist. c. 66. Regis Archelai insuper relegatione, Iuliani Caesaris Consulatum ineuntis procesiu ac ludis, Valentiniani Iunioris Augusti ab Arbogaste Comite exstincti, Constantis Tyranni a Gerontio interfecti et Godegisili Burgundiae Tetrachae a Gundobado fratre, de quo iam aliquid supra, obsessi expugnatique nece nobilis, post sublatum in Gallia Imperium Roman. saeculô 5. sedes fuit Regum Burgundiae: quô regnô eversô a Clodovaeo, sub Gallis fuit, usque ad Ludovicum Balbum, quô tempore a Bosone, affine Caroli Calvi Burgundiae et Arelatense regnum rutsum erectum est, Viennâ quoque comprehensâ: donec in Rodolpho ignavo desiit. Ab illo tempore Archiepiscopi iurisdictionem hîc omnem, ab Imperatoribus, Friedrico I. inprimis acceptam, tenuerunt, donec Ludovicus XI. tractatu cum Archiepiscopo Iohanue Pictaviensi initô, supremus a Viennensibus Dominus agnitus est. Hinc Dalfini Daufins de Vienne, nomen accepêre, de quibus vide in voce Dalphinus. Caput olim Provinc. Viennensis, in qua civitates 13. nonnullae 14. numerant Noti. veteres. Habuit Amphitheatrum, Palatium, Sedem Imperatorum ac Regum, quod caelesti igne conflagtavit, templum Arianorum, regnantibus ibi Burgundionibus Arianis, ac aturrim hominum 5000. capacem, Gregor. Turonens. l. 2. c. 32. Etiam Moneta hîc fuit, sub Merovei Carolique posteris. De eius situ Theodulfus:Saxosa petimus constructam in valle Viennam,Quam scopuli inde arctant, hinc prempt amnis hians.Crescente postea Arelati dignitate ac splendore, cum provincia Viennensis in duas divideretur, Viennensem et Arelatensem, priori ac Metropoli, Valentia, Darantasia, quae postmodum Metropolis evasit, Geneva et Gratianopolis solae, posteriori reliquae 10. quondam provinciae Viennensis Civitates, a Leone primum, dein Symmacho Papis sunt adscriptae, et Vienna, quae prius Galliae Narbonensis urbs, dein caput provinciae cognominis atque 13. Civitatum erat, vix quatuor sub se urbes habete coepit: quamquam postea 8. Civitatum nimitum Genevae, Gratianopolis, Albae seu Vivarii, Deae, Valentiae. Carpentoratis, Tricastinorum, et Mauriennae, suftragatione gavisa est; de quibus duas urbes Tricastinorum et Carpentorarensium detractas esse receutiores Notitiae testantur, Arelatoque additas. Quare merno miratur Valesius, Viennensem, unum e sex Burgundiae Archiepiscopis, Regnique eius olim Cancellarium, sedem suam in nummis, maximam sedem Galliarum vocavisse olim, et se Primatum Primatem etiamnum appellare, cum praeter modo dicta, quoque nullum sub se Archiepiscopum habeat. Ex urbis huius Praesulibus Fridericus, in praesentia Ottonis I. Ingelhemii Viennensis Ecclesiae Archiepiscopus ordinatus est, A. C. 968. Hugo a Friderico I. Imperatore privilegium Eccleiae suae A. C. 1153. impetravit. Heraclius, ab eodem A. C. 1157. sacri Palatii Burgundiae Exarchus et summus Consilii sui Princeps creatus, et a sequentibus Imperatoribus Viennensis Archiepiscopus Burgundiae Regni Cancellarius habitus est. Fuit autem praefatus Imperator ab Archiepiscopo in Regem Burgundiae, Arelati A. C. 1178. et in Imperatorem Mediolani A. C. 1186. coronatus. Hadr. Vales. Notit. Gall. Urbs hodie se ipsâ longe angustior, bellis intestinis plurima passa, sedet ad radices collis, cum ponte ad Rhodanum, ubi Geram recipit; et duabus arcibus, Pipet et la Bastie, quae nunc in ruinis, 13. leuc. a Gratianopoli. Patria fuit Qu. Curtii Rufi Rhetoris Romae insignis, qui ob eloquentiam ac patriam suam a discipulis saepe Cicero Allobrox dictus, inter 11. Rhetores claros, quorum vitae a Suetonioscriptae perierunt, auctor Vitae Alexandri Magni, Achilli Statio videtur fuisse. Ibi celebratum Concil. Viennense A. C. 1311 et Arbogastes, de quo supra, cum Valentinianum Iuniorem dolô strangulâstet, a Theodosio superatus, sibi mortem conscivit. P. Diaconus. Quia Vitiferam Martiali Viennam vocari supra innuimus, adiciam locum Plinii, l. 14. c. 1. et r. extr. ubi ait: Inventa vitis, per se picem resipiens in vino, Viennensem agrum nobilitavit, Arvernô Sequanôque et Helvicô generibus non pridem illustrata, Viennensesque soli picata sua pluris permutâsse, sed inter sese amore patriae creduntur, idque vinum frigidius reliquis existimatur. Martialis quoque in l. 13. qui Xenia inscribitur, in picatum vinum de vitifera Vienna veniens, distichon, 107. composuit, quod vide apud Auctorem: et plura de Urbe hac apud Hadr. Vales. Notit. Gall. Morerium, Diction. Hist. etc.II.VIENNAGerman. WIEN, Austriae Metropolis, urbs inclita, et omnium urbium, quas Danubius sustinet, et aedium magnificentiâ, et rerum copiâ, clarissima, Episcopalis sub Archiepiscopo Salisburgensi: Viana Plinio, l 3. c. 24. teste Hermolaô. Ter incassum a Turcis obsessa, A. C. 1529. 1532. et 1543. Cum ponte adDanub. ubi recipit amnem Wien. Sedes iam diu Imperatoris, 26. milliar. Germanic. a Lintio in Ortum Posonium versus 10. alias Vindobona. Quibusdam Ala Flaviana. Hîc Veneceslaus Imperator postquam e carcere Pragensi evasisset, cum mores non corrigeret, sub custodia habitus est A. C. 1392. verum et hinc liber, in Proceres saeviit. Daubravius, l. 23. Valdensium Episcopus Stephanus, ibidem exustus est, circa A. C. 1467. Camerat. in Praef. ad Rationem Discipl. Fr. Sacram quoque cenam sub Utraque Specie hîc administrari curavit Ferdinandus I. Imperator. Viennensis lineae auctor fuit Ferdinandus II. Imperator filius Caroli Archiducis, Styrii seu Graeciensis rami conditoris, cum frater eius Leopoldus Aenipontanum ordiretur. Huic Ferdinando successit fil. Ferdinandus III. A. C. 1637. mortuus A. C. 1657. Pater Ferdinandi Francisci, qui Rex Bohemiae A. C. 1646. Ungariae A. C. 1647. Romanorum A. C. 1653. electus, ante Patrem obiit, et Leopoldi Imperatoris, qui hodie feliciter Imperii habenas tractat. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Hist. Ausonius in catalog. urbium, v. 3.Accolit Alpinis opulenta Vienna colonis.III.VIENNAoppid. in silva Arduenna, pagoque Luciliburgensi, olim Eiffliae regiunculae attributa, caput Comitatus. Brouvero Vienna Trevirica dicitur, Gall. Viande, incolis Viane: mediô locô, inter Augustam Trevirorum ac Rupem in Arduenna la Roche. Item oppid. Flandriae, dominii nomen ferens, prope Gerardi montem. Item, in dioecesi Traiectensi, apud Batavos, Vianen vulgo. Item castrum Campaniae Gallicae ad Axonam, vulgo Vienne le Chasteau, proximum Viennae Villae Vienne la Ville. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.